| Pagina domestica >> Varia >> >> Libri >> Biblia

[prior] [deinde]

Epistula III Ioannis

1 Presbyter Gaio carissimo, quem ego diligo in veritate. 2 Carissime, in omnibus exopto prospere te agere et valere, sicut prospere agit 3 Nam gavisus sum valde, venientibus fratribus et testimonium 4 Maius horum non habeo gaudium, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. 5 6 qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae. Bene facies 7 pro nomine enim profecti sunt, nihil 8 Nos ergo debemus sublevare huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis. 9 Scripsi aliquid ecclesiae; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, 10 Propter hoc, si venero, commonebo eius opera, quae facit verbis malignis garriens in nos; et quasi non ei ista sufficiant, nec ipse suscipit fratres et eos, qui cu piunt, prohibet et de ecclesia eicit. 11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est; qui malefacit, non vidit Deum. 12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus et ab ipsa veritate; sed et nos testimonium perhibemus, et scis quoniam testimonium nostrum verum est. 13 14 spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. 15 Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.

Nova Vulgata © Libreria Editrice Vaticana.

[prior] [deinde]

| Pagina domestica >> Varia >> >> Libri >> Biblia